Latin
GVAYACI RAMVLVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 315
Unproofread scanNot analysed yet
HISPANICVM exemplar habet, tres acumbres, hoc est, tres mensuras, quorum singulae apud Hispanos liquidarum rerum libras tres &uncias quatuor continent: itaque cùm vna acumbre binis sextariis veterum respondeat, eam mensuram aptiùs quàm per sextarios Latinè exprimere non potui, quorum sex veterum congium consiciebant, sive librasX NON incommodè huc referenda videtur arbor, cuius Thevetus lib. Singularium cap. 50. meminit, Brasilianis Hyvourahé. Hiuoutahe, id est, res rara, nuncupata. ARBOR est procera, cortice externam parte argenteo, internâ subrubro, &,cùm recens à ligno detrahitur, lacteum Hyvourahié humorem resudante, gustu salis, sed ad glycyrrhizae saporem accedente: fructum fert pruno mediocris magnitudinis historia. aequalem, auri purissimi colore, nucleum continentem exiguum, sed suavem admodum &tenellum, aegrisque valdè expetitum. Illud verò propè incredibile, quòd ait alternis solummodo quindecim annis fructiferam esse, &tum, qui arborem demonstrabat, ter aut quater dumtaxat fructum in vita edisse. MIRA facultate praeditus est eius arboris cortex, &Guayaco non inferior putatur, ideóque à Christianis istic deHyvourahé gentibus illius loco usurpatur. corlex Gua)aEIVS verò utendi ratio haec est: Corticis minutim concisi certa quantitas in aqua decoquitur, trium aut quatuor can vices supplet. horarum spatio, donec viui rubri dilutioris seu clareti colorem contrahat. Ex eo decocto bibunt per quindecim aut viPrae parandi ginti continuos dies, observatâ levi diaetâ; luisque venereae doloribus ita liberantur. Verùm non modo vtile est hoc decoctum &utendi rain morbo Gallico, sed etiam in reliquis frigidi pituitosisque: nam humores extenuat &exsiccat, nec iniucundum es tio. palato. China.