Latin
CAPVT XXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 315-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. TEMO miretur, si dixero ex Occidentali India Chinam deferri, quandoquidem china ocavulgo Lusitani ex Orientali India eam adferant. Nam cùm ex Hispania nova &dentalis. Peru vir illustris Dominus Franciscus de Mendoca rediit, magnam quandam radicem, &alias parvulas mihi ostendebat, &percontabatur an eas nossem. Chinae radices esse, sed admodum recentes &integras, respondebam. Tum ille, Sanè recentes sunt, nam ipse eas in Hispania Nova collegi: nec mireris istic Chinam nasci, siquidem brevi videbis etiam inde Aromatum abundantiam deferri. Id facilè mihi persuasit, postquam vidi cum Rege convenire de Aromatum copia in Hispanias inducenda, quae jam ipse in Hispania Nova serere &colere coepisset. Vidi Gingiberis atque Chinae radices recentissimas inde delatas. EST autem China, Arundinis majoris radici similis, nodosa, intùs alba, interdum ru- Chinae histobescens, foris rubra. Optima est recens, ponderosa, solida, pinguis, non cariosa, sapore ria. insipida. NASCITVR in Sinâ Orientalis Indiae provinciâ, Scythiae atque Sericaniae finitimâ, "Chinae natales. maritimis locis, arundinis aut ulvae palustris modo. SOLIVS radicis est usus apud Indos, ad curandos difficiles morbos, apud quos magne Chinae usus in pretio est. Propinatur ejus aqua in diuturnis &acutis morbis, febribus praesertim; ete apud Indos. nim sudores provocat, cujus rei gratiâ multi sanantur. Triginta sunt circiter anni, quòd Lusitani primùm in has regiones illam intulerint, praeclara de ejus facultatibus praedicantes adversus omnis generis morbos, sed maximè Luem veneream, in qua mirabiles effectus praestitit. Ejus autem parandae haec est ratio. RADICIS Chinae minutim concisae uncia fictili novo imponitur, huic adfunduntur Praeparanda aquae sex sextarii, maceratur quatuor &viginti horarum spatio: fictili obturato, coquitur Chinae ratio. lento igne ex prunis incensis, ad dimidias, quod eâ ratione deprehendetur quam in Guayaco edocui; frigescit, colatur, atque in fictili novo asservatur loco aprico, aut juxta ignem, ut diutiùs maneat incorrupta. diPVRGATO, ut decet, corpore, collocatus aeger loco aprico &conveniente, jejunus Aquae Chinae sumendae ractae aquae calidae decem uncias hauriet; duas horas aut paulo diutiùs sudabit: sudore deintio. de absterso, indusium &linteamina mundis &calefactis mutabit; deinde in lectulo duas aut tres horas perdurabit; postea vestitus, calidè se in cubiculo continebit, quò neque aër neque frigus permeabit, genio indulgens, &lepidis colloquiis se oblectans. Circiter undecimam, dimidium pullum coctum, aut gallinae quartam partem cum pauco sale edet, initio prandii cyatho jusculi epoto: pro bellariis carnes cotoneorum adponentur: potus erit similis aqua, quam jeiunus sumpsit, quia decocti tantummodo unum genus est. A sumpto jusculo, uvas arillis emundatas, aut pruna passa sine ossiculis, &panis bene cocti crusta, biscoctumve initio prandii edere poterit. Si interdiu bibere volet, eadem aqua cum conserva Chinae facul. tates. Chinae tempe ramentum. Carca parilla ex Hispania Nova. Carca parilla historia. Carca. parilla ex Honduras carcae delectus.