Latin
316.1 to 316.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 316.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nominis occasio. Garcae praeparandae apud Indis ratio. serva aliqua propinetur. Octo post prandium horis lectum denuò ingrediatur, alias decem aquae uncias quàm calidè poterit, bibat, duas horas sudet; sudore deterso, indusium &lintea calefacta mutet, post horam coenet conservam aliquam, aut uvas passas, aut amygdala, &aliquantulum biscocti: de eadem aqua bibat, postremò cotoneorum carne vescatur, potu deinde abstineat. Haec victus ratio triginta continuis diebus observanda, nulla alia purgatione adhibita; sed per cubiculum calidum obambulans, &sesc oblectans, ab omnibus abstineat quae illum offendere possunt. Purgatione absolutâ, bona victus ratio servanda est quadraginta continuis diebus, vinoque abstinendum &mulieribus: potus erit è Chinae superioris jam decoctae, deinde in umbra resiccatae, uncia una, in sex aquae sextariis denuò bullita ad dimidias. Illud verò diligenter curandum, ut Chinae radix per quatuor &viginti horas semper maceretur ante decoctionem, sive illa fiat in triginta, sive quadraginta dierum potiùs usum. AD varii generis morbos utilis est haec aqua, luem veneream cujuscumque generis, vulnera &ulcera antiqua, tumores scirrhosos discutiens, articulorum dolorem solvens, &qualemcumque podagram, sed coxendices praesertim curans. Inveteratos capitis dolores mitigat, &stomachi: defluxiones omnes &rheumatismos sistit, bonum colorem conciliat, icterum solvit, &omnem hepatis intemperiem emendat, ad quam valdè celebratur. Paralysin &omnes nervorum morbos sanat, atque vesicae; enterocelis vtilis, quia humorem, unde generantur, absumit: frigidis omnibus morbis &melancholicis convenit, ventriculum roborat, &omnes flatus discutit. Febribus diuturnis, quotidianis, &erraticis prodest, sudoris insigni provocatione, quâ etiam in pestilentibus febribus utilem quidam arbitrantur. SICCA est in secundo gradu cum exiguo calore; idque deprehendere licet ex eo, quòd aqua, cùm Guayaci, tùm carcae parillae calefacit, &sitim excitat; haec neque sitim ciet, neque caloris alicujus indicium relinquit. Nobile proculdubio medicamentum, quod in praedictis morbis admodum efficax expertus sum. DE Chinae Orientalis planta, quae sanè aliter describitur à Garcia lib. 1 cap. 38. qui plura volet, consulat eius &Christophori à Costa Aromatum historiam, quam ante aliquot annos Latinam fecimus, &nunc denuò erulgamus. Garca parilla. CAP. XXII.