Latin
318.7 to 318.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 318.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Istîc neque initio diaetae, neque in media, neque sub finem sese purgant, uti nos facimus (nam &medici &medicamenta composita illis desunt) sed muliercularum dumtaxat operâ utuntur, quae illis hujus decoctum pro arbitrio exhibent. ILLVD verò observatione dignum in hac curatione, quòd solus radicis cortex, nervo exempto, in usu est (efficax enim ille nervus inutilis, imò operationem, nisi eximatur, impediens.) Ideoque nunc eorum exemplum secutus, solo cortice in hunc modum uti soleo. QVATVOR corticis carcae parillae lotae uncias in octo aquae sextariis, viginti quatuor horarum spatio macero, deinde ad dimidias decoquo: quòd si calorem in aegro metuo, hordei mundati dimidiam unciam inter decoquendum adiicio, &in magno calore, vulgaris aquae loco, cichorei stillatitium liquorem cum hordeo substituo. Haec aqua temperatissima est; &admirandos ejus effectus in multis expertus sum. OBSERVANDVM item est, ut quantâ possit quantitate aeger hanc aquam, uti retulimus, bibat, sive uno haustu, sive pluribus, quia magnam quantitatem bibendo plus sudabit, &citiùs certiusque sanabitur.