Latin
CAPVT XXI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 319
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque hanc novam sumendae carcae- parillae rationem maximè utilem fore puto, faciliusque &breviore tempore curandos aegros. EIVS quae ad fluvium Guaiaquil &in Puna insula nascitur carcae parillae mentionem facit Petrus Ciega parte primâ Chronici Periani, capite 54. alterique nascenti plerisque Indiae regionibus praefert: meminit item capite superiore de illa ratione dentes in sacrificiis offerendi. ALIAM addit Fragosus eius praeparandae rationem, quae est: carcae parillae libra una bus lota, bene contusa, &mi- Carapotia ex nutim concisa, in decem &sex aquae sextariu toto triduo maceratur, deinde lento igne coquitur usque ad integram carga. ferè consumptionem, hoc est, ut acetabulum seu scutella eius decocti solum remaneat: carga statim exempta praelo imponitur, succusque exprimitur ad uncias duas aut eo amplius, etiam si ex eo quod superfuit decocto quantitas augeri debeat. Lento igni imponitur; ubi fervere coeperit, pulveris aloes optimae unciae duae, myrrhae selectae, nucu ponticae magnitudine, croci momentum (sunt qui Ligni aloes pusillum addant capitis roborandi causa) iniiciuntur; &cominuè agitantur, donec amyli craßitudinem contrahant: ex ea massa catapotia formantur. Ex his duo singulis decem prioribus diebus devoranda dantur, &singula reliquis viginti, sub horam undecimam à meridie. Si verò inveteratus sit morbus, &aeger validus, tria singulis decem prioribus diebus, bina subsequentibus decem, singula reli quis sumi poterunt. Dimidia gallina elixa in aqua (cui salu &croci momentum, &aliquot ciceru grana injecta sint) meridie datur edenda, reliqua pars in coena. Potus erit aqua carca simplex. Surgant horâ decimâ, cubitum eant ante solis occasum. Istis catapotiu gravißimos dolores, &brachiorum crurumque paralyses curari experientiâ se consecutum scribit. Carlo Sanctò.