Latin
328.5 to 328.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 328.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quartanâ laborantibus dedi; &licet febrim non tollat, ejus tamen aufert symptomata, animi moerores, anxietates, &cordis affectus, quae in istis febribus vulgaria sunt, magnamque ex ejus usu utilitatem senserunt. In omnibus diuturnis &importunis morbis magno successu exhibere soleo, praesertim in quibus veneni suspicio est, aut flatus adsunt: nam in similibus peculiarem vim habet: hinc fit, ut plurimùm conducat ejus aliquot grana purgantibus medicamentis iniicere; quoniam si medicamentum simplicia quaedam venenosa continet, ea corrigit; sin minùs, cor roborat, &faciliorem dejectionem molitur. CONSVETVDINIS est in Orientali India bis singulis annis corpus purgare, praesertim apud nobiliores: atque purgato corpore singulis diebus jejuno ventriculo quatuor lapidis Bezaaris grana ex stillatitio rosarum liquore, aut aliâ ad eam rem accommodâ aquâ sumere: eo juventam sibi conservari persuadent, &omnia membra roborari, atque à morbis praeservari: ejus usum non nisi salutarem esse posse certum est. Adversus lumbricos &ventris tineas felici successu propinatur hic lapis: eum multis exhibui, praesertim pueris &adolescentibus eo morbo affectis; &vix credibile est quantum profuerit: solum dare soleo, vel cum sequenti pulvere mixtum, hac ratione: 1. herbae lumbricorum drachmas duas, seminis santonici drachmam unam, cornu cervini usti, seminis portulacae &carlinae singulorum dimidiam drachmam, lapidis Bezar Peruiani dimidiam drachmam: reducantur omnia in tenuissimum pulverem &probè misceantur. Miras facultates obtinet iste pulvis; &experimento comprobatum est multis profuisse: datur manè jejuno ventriculo eâ quantitate quae medico commoda videtur, pro ejus aetate qui sumere debet: eo sumto, duabus horis pòst, alvus clystere confecto ex lacte &saccharo elui debet. Infantibus epilepticis datur lapis cum lacte, si adhuc lactent; sin minùs, sine lacte: in natu majoribus epilepsiâ laborantibus etiam cum magna utilitate exhibetur, per se, aut aliis rebus ad eum morbum accommodis admixtus. Breviter, hoc lapide uti solemus in omnibus diuturnis &difficilibus morbis, in quibus medicamenta vulgaria nihil profuere; eoque magna cum utilitate, aut saltem sine noxa. *TERNOS eiusmodi lapides habui munere Generosi Dn. FRANCISCI DRAKE, ovi ferè passerini magnitudine, qui dimidiam circiter drachmam pendebant.