Latin
CAPVT XXXIV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 329
Unproofread scanNot analysed yet
Ille verò alios adservabat, qui binas atque etiam plures drachinas penderent. Eorum autem forma nunc orbicularis, modò compressa aliquantulum, vel inaequalis, modò renis formam exprimens; color nunc nigricans, nunc subcinereus, interdum flavescens: constantque ex tunicis sive crustulis modò craßioribus, modò tenuioribus, alia aliam amplectentibus, politu interdum &splendentibus, nonnunquam aliquantulum scabris, extima praesertim, &reliquas complectente, ut in renum &vesicae calculis videre licet. Sed inveniuntur etiam nonnulli quorum crusta exterior variis locis adeò altè exesa conspicitur, ut secunda appareat tunica, nonnunquam &tertia. Magni muneris loco hos à Regulis sibi invicem mißitari asserebat. VERVM postquam Londino Antverpiam redii, longè maiores à C. V. D. Benedicto Aria Montano amicis missos videre contigit. Acceperat enim Abrahamus Ortelius qui quinque propemodum drachmas pendebat, formâ orbiculari ferè, sed tamen nonnullis locis compreßâ. Plantinus binos, alterum renis vervecini formâ &propemodum magnitudine, non eum quidem integrum, sed extremam parte confractum, &laminarum situm ostendentem, atque in meditullio veluti festucae fragmentum continentem, qui unciae unius cum semisse, dum integer erat, pondere fuisse potuit: alterum compreßâ (qua parte ventriculo adhaesit) formâ, sensim deinde in tuber assurgente, è multis etiam laminis seu tunicis cùm craßioribus, tum tenuioribus contextum, duas uncias cum drachmis duabus &semisse pendentem. Dn. Ludovicus Perezius unum, columellae duas uncias aut amplius longae formâ, uncialis cum semisse aut maioris ponderis: quo longè maiorem priùs acceperat, gallinacei, ut referebant, ovi magnitudine; quem quoniam apud se tunc non haberet; conspicere non potui.