Latin
33.8 to 33.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 33.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Praecipiunt nonnulli ut aurum cusum vel non cusum in fictilia in quibus ad aegrorum usum cibus coquitur iniiciant, &magnum ex eâ re commodum pollicentur: calor tamen qui cibos excoquit, immutare illud nequit, neque aliud commodum accedit, nisi quòd aurum à sordibus expurgatur: eâdem enim gravitate, quâ fuit injectum educitur, quia tam levis coctio in tali metallo nihil praestare potest. Facultatem tribuere ad cordis palpitationem &animi deliquium, ridiculum est; quin potiùs ab illo cor damno afficeretur, utpote ex sulphure &argento vivo genito, utroque cordi noxio: sic Hippocrates malam judicat aquam per auri venas decurrentem, ob jam dictas causas. Neque video quâ