Latin
DE FERRO
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE FERRO. quâ ratione aurum melancholicis convenire possit, quandoquidem metallum est, eaque de causa valde siccum, res illis adeò contraria, ut, nisi in nummos cusum, quos ad suos usus expendere possint, &inde voluptate afficiantur, quam aliam medicam utilitatem illis adferre possit, non video. Plerique medici vas aquâ plenum ad aedes mittunt, in quibus aurei nummi cuduntur, in quâ massam auri candentem saepe extinguant, illique aquae plures facultates tribuunt, quàm Rorimarino, vel Libanotidi coronariae; cùm tamen maximè suspecta illis esse deberet: quia cùm aurum ab argento &aere, quae illis permixta reperiuntur, separatur, aquae fortis beneficio id sit, veneno corrodente &lethali; unde fieri nequit, quin malam aliquam qualitatem aqua adquirat. Praeterea quo tempore aurum in laminas funditur ad cudendam monetam, aut alium quempiam in usum, cùm in urceo liquatur, sublimatum in pulverem redactum iniiciunt, ut magis purgatum puriusque evadat: considerate ergo an aurum ejus veneni adeò perniciosi particeps non fiat, etiam si parva quantitate: itaque miser aeger medici verbis confidens, remedium ad cordis palpitationem se habere arbitratur, &illud ipsi in perniciosum toxicum vertitur. Mihi credant aegri, neque sumptus faciant aurum iniiciendo in medicamenta quae sumunt, neque autum in vino aut aquâ restinguant: neutrâ enim ratione medicam facultatem adipiscentur, quae eorum morbis utilis sit. solum aurum cusum magnis facultatibus praeditum est: nam cor exhilarat, tristitiamque &melancholiam adimit, omnes quoque hominis vires &potentias reparat: tobur addit ubi deest, &ad omnia universale remedium est, praeterquam adversus mortem, quae illi haud cedit. Quandoquidem igitur jam advesperascit, &tempus nos deserit, atque etiam si superesset, aetas quietis me admonet, nam defessus sum. Valete Ortunne &Burge, ad quiescendum me confero. NIVE, &ejus efficacia: Tum quâ ratione potus cum illâ, vel sine illius ad mixtione frigefaciendus. Auctor D. NICOLAVS MONARDVS Hispalensis Medicus, CAROLVS CLVSIVS interpres.