Latin
CAPVT XLVII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 333-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVIII. RANSMITTIT etiam Nova Hispania Pineorum nucleorum genus, quo Indi se Pinei nuclei purgatorii. purgabant: hos imitati sunt plurimi harum regionum. NOSTRIS pineis nucleis similes sunt, nascentes in strobilis magnis, quales sunt Descriptio. Mayzi spicae muticae: molliori putamine, &nigriore quàm nostri, rotundi, intùs albi, pingues, &gustu dulces. BILEM, pituitam, &aquas validissimè purgant: &licet Avellanis mitiores, attamen Facultates. vomitum cient, atque ventrem subducunt. Assi, neque tam valenter, neque cum tantis torsionibus purgant. Dantur in diuturnis morbis, &peculiari quadam facultate crassos humores expellunt. QUINQVE aut sex triti &vino diluti, dantur pro virium robore, praeparato priùs convenientibus Syrupis humore, qui evacuandus est, &observatâ, ut decet, victus ratione. Etenim qui cis utetur, illum observare oportet, quae ab his observari solent, quibus purgans medicamentum propinatum est. CALIDI in tertio, &sicci in secundo; pinguedine tamen quadam praediti; quae siccitatem nonnihil imminuit. Eabae purgatrices.