Latin
CAPVT XLIX
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 333-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIX. TABAE purgatrices, quae Carthagine, &Nomine Dei nascuntur, nostris similes sunt, Fabe purgased minores, ejusdem cum nostris formae &coloris, pelliculâ quadam tenui, ut ce-nices. parum tunicula exterior, illas per medium intersecante, quae cum cortice abiicienda est; alioqui tantâ vehementiâ supernè &infernè purgans, ut in vitae discrimen sumentem coniiciat. Assandae deinde sunt, ut illarum acrimonia infringatur; deinde in pulverem comminuendae. Sumendi raDATVR hic pulvis vino aut saccharo exceptus, ad cochlcare unum; deinde haustus tio. vini sumitur. APVD Indos hoc medicamentum celebre est ob sumendi facilitatem: nam sine moFacultatis. lestiâ bilem, pituitam, &crassos humores, multo leniùs &faciliùs quàm superiora medicamenta purgant. DANTVR in febribus diuturnis &importunis, in coli doloribus, &articulorum morbis. DOSIS esto assatarum (quod cùm in hoc, tum in praecedentibus observandum est; torreri enim singula praestat) à quaternario numero ad senarium, pluriúmve aut pauciorum, pro aegri viribus. PHASEOLVS MAIOR. CALIDAE in secundo, siccae in primo. fabae purgatricis nomine missus. Fabarum vulgaribus similium, quae vomitum cient, &alvum valenter purgant, meminit Ferdinandus Lopez de Castagneda cap. 78. lib. 7. Indicae Hist. Aliquot porrò peregrinos fructus accepi Fahae purgativae nomine insignitos: sed nullus mihi conspectus est, qui fabae purgaetivae nostro auctori descriptae conveniret; at potiùs inter Phaseolos, omnes recensendi videbantur. Prior, cuius hic iconem exhibemus, orbiculari ferè est formâ, sed planus utrimque &quodammodo pulrinatus, digiti unius crassitudinem aequans, duorum verò latitudinem aut amplior, ex uno latere aliquantulum cavo, qua videlicet hilus esse solet, &siliquae, in qua continetur, adhaeret: cortex durus &lignosus, laevis, ex rubro nigricans: quod intùs continetur album, firmum, &in duas ντνεν, partes naturâ sectile, ut sunt omnia phascolacea: sapore primùm Γῥοποηονν quali sunt omnia ferè legumina, sed ilico linguam mordicante, &acri: quo fit (ni fallor) ut purgandi facultate praeditus. Nascitur in insula Divi Thomae dicta; &cordis effigiem, ut vulgo pingi solet, imitatur: idcirco à quibusdam Cor Divi Thomae nuncupatur. Eius obiter meminit Petrus Cieca parte prima Chronici, c. 12. Ili