Latin
333.1 to 333.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 333.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLV. ASSIAE solutivae flores &folia videre cùm cuperem, quandoquidem ejus fructus nobis adeò cognitus est, sicca tandem accepi. EST autem folium pyri folio ferè simile, flos verò exiguus, albus, quinque foliis Caßia solutivae historia. constans, qui etiam resiccatus utcunque suavem spirat odorem. Ex parvo illo flore enascuntur oblongae illae Cassiae siliquae (quarum nonnullae quatuor palmorum longitudinem aequant) universo orbi adeò notae, atque illi ex hac nostra urbe communicatae, ob ingentem navium, quae eam inde aliò vehunt, quantitatem. Initio advehebatur ex Alexandria Aegypti, deinde Venetias, unde universo orbi communicabatur: at nunc postquam ex S. Dominico &S. Ioanne de Portu divite ad hanc civitatem advehi coepit, universo deinde orbi ipsa subministravit, quoniam quae in nostrâ Indiâ provenit, melior &majoris efficaPeruana Casciae censeatur, quàm Orientalis. Recèns natae antè quàm justam magnitudinem conseia Orientali quantur, semper virent, &gustu sunt aspero, quemadmodum immatura ceratia; deindo praestantior. maturari incipientes rubescunt primùm, atque postea nigrescunt; quoque acriores fiunt, maturiores &dulciores evadunt: etenim eae quae atrum colorem nondum adeptae sunt, sed Caßiae delenonnihil adhuc rufescunt, immaturae sunt: atriores autem, laeviores, &graviores reliquis ctus. praeferuntur. PORRò hujus flos duobus modis condiri solet, nempe aut cum saccharo tritus, rosati Caßia flos 3, condits. sacchari modo, vel flos integer saccharo exceptus &unà coctus: utraque ratione bene sapit, &fine molestia evacuat, sumptus ad duarum aut trium unciarum pondus, ut saepius sum expertus: si aliquot inest vitium, inde accidit, quòd viliore saccharo excipiatur: nam si selectiore saccharo condiretur, non dubium est quin praestantior esset, gratiorisque saporis. medicamentum est delicatioribus conveniens: nam eosdem effectus praebet quos ipsa fructus pulpa. Condiuntur etiam tenellae &recèns natae siliquae2 saccharo primùm exceptae &decoCaßia tenella condita. ctae: decoctione enim &saccharo tollitur illa asperitas &adstrictio qua praeditae sunt, tenerioresque &palato longè gratiores fiunt: eae sine molestia ventrem emolliunt, &sine iis symptomatis &torsionibus quae medicamenta purgantia consequi solent: nam neque palato ingratae sunt, &purgationem faciliùs moliuntur. Dosis est à duabus unciis ad tres: saepiùs eas cùm felici successu dedi, &ipse sumpsi cùm aeger essem. Multa istarum siliquarum conditarum dolia singulis annis ex S. Dominico, &Portu divite advehuntur.