Latin
333.6 to 333.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 333.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquae siliquae plenam maturitatem adeptae praestantissimum sunt (hactenus quidem notum) pro suo genere purgans medicamentum, quodque faciliùs securiusque evacuet, uti non modò medicis, sed &aliis omnibus perspectum est: nam ea nocumenta &symptomata non adfert quae alia purgantia medicamenta consequi solent, sed benignum est, &inter benigna maximè benignum, cuius facultates &naturam peculiari capite priùs descripsimus: haec autem nunc refero ejus dumtaxat rei gratiâ, ut foliorum recèns à me acceptorum mentionem facerem. CETERVM eos qui Cassiam solutivam ad ventrem leniendum, &evacuandas feces Caßia sumenpraescribunt, admonitos volo, eam brevi admodum spatio ante prandium sumendam esse, da ratio. nempe ad summum dimidiâ horâ, quoniam cum cibis mixta, simul cum illis facultates exerit, eaque ratione faciliùs &sine molestiâ opus suum molitur; quod minimè facere potest quae duabus aut tribus horis ante cibum sumitur, ut hodie vulgò fit, quoniam cibi sumptionem differendo, peragere suum opus cupit: &cùm sit valdè debilis, prorsus in vapores resolvitur, per universum corpus sese diffundentes; &,si diutiùs cibus differatur, in alimentum convertitur: quod multorum annorum, quibus medicinam feci, experientiâ didici: propterea semper illam solummodo dimidiâ ad summum horâ ante cibum exhibere soleo; facilisque est ejus operatio: si verò multis horis ante cibum detur, parum admodum evacuat.