Latin
CAPVT
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 334
Unproofread scanNot analysed yet
PVRGANTIA verò medicamenta cum cibis permisceri, auctor est Hippocrates multis locis, atque etiam Galenus in Commentariis. Verum quidem est, multis horis ante cibum dari solere, quando non evacuare, sed vapores dumtaxat per renes &reliquum corpus diffundi cupimus. *HVIVSMODI tenellis Cassiae solutirae siliquis saccharo conditis Hispali allatis ab amico donatus sum anno à Christi nativitate M. D. IIC. quas non ingrati saporis esse deprehendebam: an verò alvum sine molestia emolliat, mihi non est compertum, quia eâ quantitate non sumebam, quae necessaria erat. Fructus cholagogus. CAP. XLVI. X maritimis Nicaragua &Nata (quae sunt in novi orbis continenti) invehitur in HiEspaniam medicamenti genus purgans, bilem praesertim. FRVCTVS est arboris cujusdam vastae, castaneis similis, sed calyce laevi, non, ut illarum, echinato: eo calyce fructus continetur castaneis non multum absimilis, sed sine cortice, &ferè quadratus, in duas partes divisus, medium intercursante, &totum deinde ambiente pelliculâ. EDITVR hic fructus viridis, aut contusus vino exceptus: si siccus, ejus pulvis ex vino aut gallinae jusculo sumitur; datur etiam tostus, ut minùs purget: quocumque tandem modo sumptus, sine molestia purgat, observatis iis quae à purgandis observari solent, &praeparatis priùs, ut decet, humoribus. Illud verò minimè silentio praetereundum, pelliculam illam exteriorem &internam abiiciendam esse, alioqui gravia symptomata excitaturam, veluti ingentes vomitus, animi deliquia, &periculosa alvi profluvia. Calidus est in primo gradu. Avellanae purgatrices.