Latin
338.5 to 338.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 338.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si in animum inducerent, ut inquirerent &explorarent tot medicamenta quae ab Indis in suis Tiange( sive foris venduntur, magna inde sequeretur utilitas, cùm ipsi Indi eorum facultates non celent, sed celebrent &communicent: contrà plerumque nostri ista negligunt; vel, si quarundam virtutes norunt, neque eas nos docere, neque earum effigiem indicare cupiunt. NON desinenti porrò diligenter sciscitari de hac planta, quidam, qui nuper admodum ex ea provincia advenerat, significat, Franciscanum monachum, ex Medhoacan usque, navi qua ferebatur advexisse, non sine magna cura &sollicitudine, illius stirpem magno vase terra pleno repositam, quam apud sui Ordinis in hac urbe monachos aleret. ingenti perfusus sum gaudio haec audiens, atque ilico ad monasterium me confero. Video in dolio plantam multis ramis supra terram expansis luxuriantem, colore fusco ad cinereum tendente, qui vicinas perticas aut pergulas (si adponantur) scandere, &multiplici nexu amplecti possint: foliis circinatae ferè rotunditatis, in mucronem tamen desinentibus, nonnunquam admodum amplis, atrovirentibus, fibrosis, perennibus, adeò verò delicatis, ut humiditate carere videantur: fructu, ut perhibent, coriandri sicci magnitudine, racematim cohaerente, qui Septembri maturescit: radice crassa, vitis albae seu Bryoniae modo; ut non defuerint qui eandem plantam esse putarent, aut saltem ei congenerem: sed multum differunt; nam Bryoniae radix, cum viridis, tum sicca, admodum acris est: Mechoacan verò insipida, &sine acrimonia. Colligitur Octobri. ADVEHITVR radix magnis fragmentis &parvis, partim in taleas concisis, partim manu confractis. Milii semine obruta servatur, lineo panno picato seu resina obducto inuoluta. DELIGENDA recens, albicans, exteriore parte nonnihil flavescens: improbatur candida, nigra, cariosa. Ineptè igitur faciunt, qui illam in pulverem comminutam adservant, quoniam facilè exhalat, &ejus vis infringitur: praestat idcirco radicem primùm deradi, cùm pulvis sumendus. CALIDA est primo gradu, sicca secundo: tenuium enim esse partium, nonnihil tamen adstrictionis possidere, ex eo patet, quòd absolutâ purgatione, internarum partium robori nihil adimit, nec eas debilitat, ut reliqua purgantia medicamenta: imò illâ purgati, robustiores redduntur, quàm ante sumptum medicamentum erant. Hinc fit, ut nullâ correctione indigeat: solum vinum est ejus vehiculum; cum quo sumpta faciliùs &efficaciùs operatur, quàm cum alio quovis liquore, nec vomitione reiicitur. CAETERVM nunc ex Continenti advehitur Mechoacan, natum circa Nicaragua &Mechoacan in Quito (ubi diligenter colitur, &magno in usu est, ob ejus mirabiles effectus) longè alterum.