Latin
339.1 to 339.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 339.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
praestantius eo quod ex nova Hispania adferri consuevit: cujus flos, semen, &ramuli etiam allati sunt. Erat verò is flos quasi mali aureae, quinque foliis constans majoribus, subfusci coloris, è cujus umbilico protuberat calyx sive vesicula quaedam avellanae magnitudine Forma. membranâ constans tenui, albicante, quae in duas cellulas tenuissimâ pelliculâ secretas dividitur, &in singulis bina grana, ciceris exigui magnitudine, colore per maturitatem nigro, gustu insipido continebantur, quae molli &spongiosâ terrâ excepta, commodè nascuntur. Ex hujus radice fit conserva varii generis, Cydoniorum modo, sed etiam Gelatina ex Conserva Condita. saccharò &illius succo, quae in deliciis esse possunt: nam ut radix est insipida, facilè saccharum recipit, quocumque tandem modo paretur. MOLESTA non est hujus radicis sumptio, quia nullius mali saporis est particeps: ideoque omni tempore, omnique aetati, pucris, senibus, aliisque qui caetera medicamenta respuunt, utilis est, cùm benignè &sine molestia purget. Facultatis. CRASSOS, viscidos, putridosque humores, utramque bilem &aquas educit: Iecoris ventriculi, lienis morbos tollit, &earundem partium obstructiones aperit, ideoque aegritudinibus inde provenientibus, hydropi, ictero utilis: inveteratos capitis dolores curat, cerebrum &nervos expurgat, cephaleae, epilepsiae, strumis, articulorum, coli, &renum doloribus opitulatur: veteres defluxiones sistit: uteri morbis, qui plerumque ex frigidis humoribus aut flatibus generantur, tussi veteri, asthmati, &reliquis pectoris vitiis, antiquis febribus, &luc venereâ vexatis convenit, repetito, quoties opus fuerit, ejus usu. Nam in pertinacibus ejusmodi &inveteratis morbis, necessariae sunt plures evacuationes, ad penitus revellendum &expellendum humores qui tales morbos generant: itaque nihil mirum, si, unica purgatione, aegri optatam sanitatem non consequuntur. Exhibendi raHVIVS autem radicis sumendae ratio talis est: Purgato priùs corpore serapiis, clysteritio. bus, aut sanguinis missione, &diaetâ, pro medici judicio, selectioris hujus radicis leviter contusae pulvis vino albo maceratus, aut aquâ foeniculi, anisi, aut cinnamomi (si quis viPulvis. num non fert, etiam commodè dilui poterit, si quis dilutum cupit, stillatitio intybi, buDosis eim.