Latin
339.1 to 339.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 339.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
vescuntur nostri Hispani. Fit verò ex herba ab Indis Tuca nuncupata, quinque aut sex palTucae historia. mos alta, foliis latis &manus humanae modo expansis, atque in septem aut octo lacinias divisis, perpetuò virentibus. Seritur in terra probè culta &in sulcos ducta, fragmentis radicis: fructus Iradicem intelligit) crassus est, glomeruli fili, aut magnorum naporum modo, cortice exteriore fusco, parte verò interiore admodum candida; è qua (cortice ademto) panem conficiunt hac ratione: Repurgatum suo cortice, instrumentis quibusdam (iis quibus mulierculae linum peCacavi conficiendi ratio. ctunt similibus) dente acuto &firmo praeditis, in frustula secant &comminuunt? quod comminutum est, in manticam ex palmae foliis contextam iniiciunt, &pondera quaedam veluti grandes lapides superimponunt, ut suo pondere succum ex fructu exprimantę quo probè expresso, fructus crassior materies amygdalis tritis &expressis similis restat: quae patinae injecta lento igne coquitur, &densatur, subinde illam volvendo uti ova frixa solent: eâ bene densatâ, placenta sit, nummi Hispanici octo regalibus aestimati crassitudine, quam Soli siccandam exponunt. hae placentae illis panis vicem praebent, multum nutriunt, possuntque multo tempore incorruptae conservari: nam navibus, quae inde huc in Hispaniam appellunt, imponuntur panis biscocti vice pro alimento: verùm fauces exasperat ejus Cagavi usus, nisi aquâ aut jusculo maceretur, aut aliis cibis commisceatur, eâ etenim ratione edi potest: at qui siccum comedere vellet, alterâ manu vasculum aquâ plenum perpetuò tenere necesse esset, alioqui minimè deglutire posset. SED mira est expressi succi jam memorati natura: nam si homo aut animal eum bibat, rucae sutcus aut degustet, illico moritur, tamquam praesentissimum aliquod venenum hausisset: at si letalis &salnbris. primùm ferveat, &ad medias decoquatur, deinde refrigerari sinatur, aceti usum praebet non minùs praestantis quàm si ex vino confectum foret; si verò coquatur donec crassitiem adquirat, dulcescit &pro melle est; vide quanti in rebus momenti sit cectio, quandoquidem praesens venenum in salutare alimentum &potum convertit.