Latin
339.5 to 339.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 339.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
NEC minore admiratione dignum est, omnem Yucam in continenti nascentem, taTuca Periiana metsi ei quae ad S. Dominicum nascitur (ex qua Cacavi fit) similem, salutarem esse, ejusque minimè noxia. fructum Tradicem) edulem, &succum inde manantem potabilem, nullamque noxam adferre: eam autem quae ad S. Dominicum provenit (quacunque tandem ratione edatur) ejusque succum non coctum, perimere. Locorum verò naturam tanti momenti esse, ut, quod salubre alimentum in continenti praebet, id in omnibus insulis praesens sit venenum. Quemadmodum Columella de Persico scribit, perniciosum venenum in Perside fuisse: at ubi in Italiam translatum fuit, noxium illum succum deposuisse, &suavem salutaremque praebuisse. UTCVMQVE sit, cùm Indiae Mayzo abundent, idque istic in omnibus provinciis sit maMayzum. ximè vulgare, Cacavi vesci nollem, quandoquidem mayzum non minùs nostro frumento alat, nec ullâ noxiâ facultate sit praeditum, sed sanum sit &salubre ventriculo. fit ex eo panis quemadmodum ex Cacavi, nam molitur &in farinam reducitur, atque adfusâ aquâ in massam cogitur, ex qua globulos confectos elixant: sed recentes edi debent, quoniam resiccati asperi sunt, difficulterque deglutiuntur, &dentes offendunt. BATATAS in illis regionibus admodum communes, cibum multi alimenti esse existi. Batatae. mo, mediaeque esse veluti substantiae inter carnes &fructus, flatulentas tamen; sed assatae flatus deponunt, praesertim si cum generoso aliquo vino edantur: ex iis etiam fiunt conservae non minùs gratae, quàm Cydoniorum carnes, morselli, placentulae, &alia edulia gratissimi saporis: idoneae enim sunt ad omnis generis conservas conficiendas, &edulia. Nunc adeò frequentes sunt in Hispaniis, ut singulis annis è Velez-Malaga decem aut Batata in Hiduodecim longae naves, quas Caravellas appellant, iis onustae Hispalim invehantur. Se- spaniis frequentes. runtur verò aut minores integrae, aut majores in frusta concisae, solo bene culto &in suos sulcos ducto, feliciterque nascuntur: nam intra octavum mensem in eam crassitudinem excrescunt, ut edi, &in alios usus parari possint. Temperatae sunt, &coctae vel assae ventrem emolliunt: at crudae esui non sunt aptae, quoniam admodum flatulentae sunt, difficilisque digestionis.