Latin
34.4 to 34.7
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 34.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Idem Galenus Libro de utilitate respirationis, ait, Nubes gelu concretae, fiunt Nix, materia ex qua generatur pluvia. Nix cadit in sublimia loca, quae suâ naturâ frigida sunt, &istîc diu conservatur: rarò in valles decidit, vel, si cadit, tenuis est, &illicò dissolvitur: in mare (nisi rarò) non decidit, ob calorem cujus particeps est, tum etiam ob ventos, qui perpetuò in illud incumbunt. Ei adversantur calor &humiditas, &magis etiam Eurus. Galenus nono Simplicium scribit, Philosophos quosdam fuisse, qui Nivem calidam esse affirmârint, quia in manus sumpta eas calefacit &instar ignis urit: idem Galenus quarto ejusdem libri ait, per nivem iter facienti pedes aduri: verùm ejus rei causa à nivis calore non procedit, sed quia suâ frigiditate poros manuum &pedum constipat, &impedit quo minùs internus calor egredi possit, qui retentus, eum calorem excitat, ut incendi videantur. Contrà observamus: si manus ita accensae in calidam aquam immittantur, illius calore poros aperiri, &,exhalante calore interiore, frigidas manus effici. Nix maximâ ex parte hiberno tempore cadit, praesertim flante Circio, &in montana loca: in valde calida loca non cadit, nisi ostentum sit. Cadens elegantis &speciosae est formae, quia per candidissimos glomos blandè &sine tempestate cadit: cadendo veluti in tenues plumas plebem exhilarat: nulli noxia est; &si terram indurat, eadem, dum dissolvitur, molliorem &pinguiorem reddit; inutiles herbas tollit, utiles crescere &fructificare facit, teste Aulo Gellio: propterea vulgo dicitur Ano de nieves, ano de bienes, hoc est, Annus ille fertilis, in quo crebrae cadunt nives. Grata est venatoribus, quia nivoso tempore plures feras capiunt. Galenus auctor est nivem pisces à putredine praeservare: &verum quidem est, multo tempore à putrefactione conservare, quemadmodum etiam carnes: nam observatum est in montibus corpora humana &animantium congelata reperiri sub nive, adeò incorrupta, ut condita viderentur. Somniare de Nive, frigidi morbi indicium est, teste Galeno. Quo vetustior est nix, eo durior &minùs alba: adcò autem indurescit, ut in montanis aedificia &cellae ex nive confectae reperiantur, adeò firmae, ut multas aetates duraturae videantur.