Latin
34.8 to 34.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 34.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Multa alia commendatione digna de Nive dicenda essent, quae subticeo, de primariâ facultate quam obtinet verba facturus, quâ etiam nunc in usu est per universum orbem: nam illâ refrigeratur potus quo utimur eâ ratione quae nostrae sanitati &gustus voluptati convenit, atque cum majore securitate, quàm cum ullâ aliâ re. Primùm itaque (quandoquidem nivis effectus est refrigerare) quid sit potio refrigerans, &quibus conveniat, cùm in tuendâ sanitate, tum in curandis morbis, dicemus. Potus à necessitate, quae nobis incumbit ad nostri conservationem, originem trahit: nam naturalis appetitus est omni homini innatus ad humidi, quod assiduè deperditur, restaurationem: propterea aquam frigidam &humidam produxit Natura communem omnibus animantibus, ad reparandum illud amissum. Eam ob causam Hippocrates, Galenus, Dioscorides scribunt aquam non modò sine sapore, odore, &colore, limpidam &claram esse debere, sed etiam frigidam, quia NIVE. quia talis aqua humidum amissum restaurat, cibumque diluit, ut faciliùs ad jecur penetret, Calenus. &istîc sanguis fiat.