Latin
CAPVT LV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 341-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LV. ERLATA sunt ad me cum aliquot aliis plantis ex Hispania Nova, semina cujusdam plantae Cevadilla istîc vocatae, id est, Hordeolum, à similitudine quam cum nostro Cevadilla. hordeo habet in spica &vaginulis, quibus semen includitur, sed minus eo, lini semine neutiquam majus, &longè aliis facultatibus praeditum. Etenim nunquam auditum Facultates. est plantam aliquam adeò urente &caustica vi praeditam; sic, ut ubi cauterium necessarium est in gangraenis, &putridis impurisque ulceribus, eosdem praebeat effectus, quos non modò sublimatum, sed ignis etiam praestare posset: etenim vermes in ulceribus necat, putridaque ulcera expurgat pulvis ejus sensim iis inspersus, majore minoreve quantitate, pro ulceris magnitudine, adhibitis praeservativis, quae in hujusmodi remediis usurpari solent. Itaque, cum ejus facultates infringere volunt, pulverem stillatitio rosarum aut plantaginis liquore excipiunt, linumque aut ellychnium eo intinctum ulceribus &gangraenis imponunt: deinde sarcotica medicamenta adhibentur, pro cheirurgi docti &experti judicio. EADEM ratione usurpatur in animalium malignis ulceribus, quibus plerumque infestantur. CALIDVM est hoc semen in quarto gradu, eoque etiam ampliùs, si plures agnoscerentur gradus. Sulphur viuum. CAP. LVI. ITTIT nobis Quito provincia Pertiana Sulphur vivum praestantissimum, ut vi- Sulphur Quisense.