Latin
CAPVT LV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 341-3
Unproofread scanNot analysed yet
trum translucidum, colore auri purissimi, cujus fragmentum pusillum lucernae Aadmotum, odorem maximum sulphuris ejaculatur fumo viridi permistum; sed antequam incendatur, nullum Sulphuris odorem praebet. Eruitur istîc ex venis, proximis auri fodinis: itaque non sine causa Chymistae aiunt Argentum vivum auri esse materiam, sulphur verò formam. HVIVS pulvis vino dissolutus, &per aliquot dies faciei vespere illitus (purgato priùs corpore) inflammationes curat. Scabiem tollit, rosaceo oleo mixtus. Drachmae pondere cum ovi luteo sumptus, coli doloribus, nephritidi, nervorumque contractionibus &ictero utilis est. Calidum &siccum est hoc sulphur summo excessu. Ex Nicaragua aliud Sulphuris genus advehitur coloris cinerei, densum, minimè trans. Sulphur Nicaraguanum. parens, nihilque cum alio commune habens praeter odorem. Ad Erysipelas. CAP. LVII. TOBILIS ille qui Piper longum mihi dedit jam antè descriptum, filium habuit, cujus faciem erysipelas occupaverat. accersitus, venam secare, &lineos pannos rosacea &solani aquis madentes faciei imponi jussi. Illico pater: Quod ad sanguinis missionem attinet, rectè quidem, nam puer sanguine abundat. Faciei autem aliud medicamentum illinam. Periiana porrò Cartagine attulerat placentam quandam foris nigram, intùs luteam, &adhuc humidam, tametsi per bis mille ferè milliaria allata esset.