Latin
CAPVT LV
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 342
Unproofread scanNot analysed yet
Ejus pauxillum me praesente dissolvit aquae rosaceae stillatitio liquore, &eo faciem filii illivit: postridie rosaceo liquore tepido faciem illius abluit: quae adeò integra &sana reddita est, atque si erysipelate non laborasset. CONFECTAM verò referebat hanc placentam è lumbricis, quos Indi terra eximentes, Mayzi foliis pascunt, deinde jam pingues fictili coquunt, eos despumando: colatos rursus decoquunt, donec ad unguenti consistentiam aut etiam densiorem reduxerint. Pacal.