Latin
CAPVT LXIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 347
Unproofread scanNot analysed yet
i oßiculum intus continet globulo bombardario aequale, rotundum, nigrum; at si solis radii opponatur, subrufum, quod semen exiguum &amarum habet. Ex his oßiculis perforatis fiunt supradicta corollae, non inelegantiores quàm si ex ebeno confecta essent; imò in praestant, quòd leviores sint, &minùs fragiles. Fructu integro cum aqua calida panni expurgantur perinde atque sapone: at si quis frequentiùs eo utatur, pannos urit &corrumpit: semel duntaxat neceßitatis causa eluisse sufficiat. pulpa oßiculum ambiens ea est quae saponis vicem praebet. Huius etiam memini in Exoticorum libro 11. Granadilla.