Latin
CAPVT LXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 347-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXVI. LLATVS mihi ex continenti herbae fructus est, quae in Peruanis montibus, ubi Granadili. sponte nascitur, Granadilla appellatur, quod nomen illi imposuerunt Hispani ob siAmilitudinem quam cum nostris malis granatis habet; nam ejusdem ferè est amplitudinis, atque etiam coloris, quando maturus est, nisi quòd coronâ careat, in eo resiccato si agitetur, strepitum edit semen intùs occlusum, pyri semini simile, aliquanto majus, tuberculis quibusdam eleganter elaboratum, &aspectu jucundum: pulpa candida est, &saporis expers. PLANTA hunc fructum ferens Hederae similis est, eodemque modo repit &scandit. Eius hicloria. quocunque loco ponatur. Elegans est cùm fructu onusta conspicitur, propter ejus amplitudinem: florem habet albae rosae persimilem, in cujus foliis aliquae veluti passionis Christi figurae delineatae conspiciuntur, quas magnâ diligentiâ istîc pictas existimes; eam ob causam elegantissimus est flos: fructus ipse sunt granatula jam dicta, quae matura acidulo liquore abundant, &semine plena sunt: aperiuntur ut ova, &liquor ille cum magnâ voluptate sorbetur ab Indis &ab Hispanis: nec, etiam si multos sorbeas, ullam ventriculi gravedinem, sed potiùs alvum emollitam senties. Herba rara est, quae duntaxat uno in loco invenitur. Fructus temperatus esse videtur, &aliquantulum humidus. *GRANADILLAE etiam meminit Petrus de Cieca, parte prima Historiae Periianae cap. 28. bis verbi: Amplam istam vallem de Lile dictam, in qua oppidum Cali, mediam secat flumen, cuius ripa abundant fructibus eius loci; inter quos grati admedum saporis &iucundi odoru est Granadilla nuncupatus. Cardui. CAP. LXVII. 7T hujus plantae miram formam conspicerem, ad me perlata est. Cardum Ea verò est Carduus quidam* cerei funalis magnitudine, octo angulis constans, Peruaum. &cerei modo striatus. FACVLTATEM habet vulnera curandi; quoniam recens tritus, &vulneribus impositus, ea curat, nullo adhibito alio medicamento: quâ profectò ratione mihi perutilis fuit, cùm me ex ejus spinis una pupugisset, quas validas &acus modò pungentes habet. Planta videtur peregrina. *HVIVS Cardui iconem Pena &Lobelius in doctißimis Adversariis exhibuerunt: cum noster Morganm etiamnum apud se servat, atque anno M. D. LXXXI. apud ipsum videbam, octogonum, canalicalatum, rigentibus &firmissimu acutißimisque spinu per certa intervalla praeditum. Herba Solis. ἐ π α π . π