Latin
348.1 to 348.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 348.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
*IAM multis annis per universam ferè Buropam vulgaris notitia est hic flos, qui duorum generum esse videtur: nam unius plania multis interdum ramis pradita est, totidemque flores producit (memini enim duodenis aut pluribus ramis praeditam, totidemque flores sustinentem videre) alia singulari caule constat, &unicum fert florem Tametsi verò &Dodonaeus &alii hanc plantam luculenter descripserint: nemo tamen, meâ opinione, pleniùs Fragoso in suis Rhapsodiis, qui, enumeratis primùm variis eiiu appellationibis, de ea ita scribit: Semen caloribus satum paucis horis prodit, &tantâ velocitate adolescit, ut sex mensium spatio lanceae altitudinem superet, &quibusdam locus altißima evadat, praesertim si in terrâ pingui bene stercoratâ &umbrosâ seratur. Experientia docet annuam esse, unicaulem, sine ramu, foliis Cucurbitae haud absimilibus, magis tamen mucronatis, &cordis formam referentibus. Extremo caule fert fructum liquida resinâ plenum, simili Abiegnae, sed juavioris odorus: caule autem vulnerato exstillat quidam liquor, qui solis &aëru calore veluti gummi concrescit; i liquida resinae superiori permixtus, aut igni admotus, perinde gratum ferè spitat odorem atque Aniime. Mira est huius plantae natura, ut ad Orientem solem caulu fastigium convertat, quasi eum salutans, illoque altiùs subeunte, caput etiam attollat, eóque statu permaneat, dones sol occidat, tum enim ad cum sese etiam convertis quasi commeatum petitura, deinde denuò attollitur usque in sequentem diemOleracei generis est, gustatáque bene sapit: itaque folia demptis pediculis, &asperâ illam lanugine panno detersâ, edi possunt: incisa enim, oleo, sale, &aromatibus inspersa, deinde fictili lento igne cocta, non iniucundum praebent edulium. Sed &fructus, seu caput tenellum adhuc, sublatâ illam lanugine, quae semen, quemadmodum in Cinara, contegit, multo gratius est palato quàm ulli cardui. Experimente probatum, hanc plantam, praesertim verò caput, maximè Venerem proritare: id magna est amplitudine, ut sciunt qui vel suis hortis vel fictilibus alunt, semennque fert numerosum, eodem ferè ordine dispositum quo apes suas cellulas struant.