Latin
CAPVT LXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 347-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXVIII. VNSIGNIS est haec planta: &licetjam mihi sit missum illius semen; aliquot tamen an-Hieba sen flos solis. ni sunt, quòd herbam apud nos aluerimus. PLANTA est extremae magnitudinis, nam duabus lanceis altiorem eam vidi: nec minùs admiratione dignus est ejus flos, quandoquidem magnitudine &elegantiâ resiquos quos unquam viderim flores superat: nam lance amplior est. variisque in medio coloribus est insignitus: perticis opus habet quae eam sustineant dum crescit, alioqui caduca est: ejus semen melopeponum semina refert, pauloque majus est: perpetuò ad Solem sese obvertit hic flos, eamque ob causam ab ipso nomen adquisivit: multi tamen alii flores atque plantae Soli se etiam obvertunt. Hortos exornare mihi videtur.