Latin
361.4 to 361.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 361.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
ALIAM porrò apud eundem videbam paullò minore corporis mole &minùs planâ praeditam, valde parvum caput habentem, cujus rostrum aequalis paenè cum praecedente magnitudinis, magis tamen angustum, &ex caeruleo fusci coloris, binis foraminibus per quae respirabat parte superiore capiti proximâ praeditum, non secus ac in praecedente; capitis vertex brevissimis villis tamquam sericeis staminibus tectus erat, non adeò elegantis tamen coloris ut in praecedente, sed flavi quasi fuligine infecti: praeterea stamina illa rostrum supremâ parte cingentia, minùs latum spatium occupabant, atri tamen etiam erant coloris; quibus verò guttur tectum erat, viridis erat color &splendens, haud secus ac in praecedentibus, sed minimi digiti latitudinem non superabant: hujus dorsum à collo ad ouropygium usque tenuibus quidem pennis tectum erat, sed alterius quàm praecedentis coloris; nam ex cineraceo flavescebant: pectus verò tegentes pennae, simili colore erant praeditae, quo praecedentium pennae pectorales; cum iis etiam conveniebant pennae illae quae partem ouropygio proximam occupabant: cujus autem coloris fuerint caudae pennae, indicare nequeo, quandoquidem ouropygio carebat, eamque ob causam ignorem an oblongos illos teretesque nervos habuerit, quibus, quotquot hactenus videre memini fuerunt praeditae: alarum pennae variam habebant longitudinem, perinde atque in superioribus, nec colore valde erant dissimiles; quae tamen erant longissimae, &rarioribus villis latera obsita habebant, multo candidioris erant coloris, quàm suprà memoratarum pennae, sesquipedalemque habebant longitudinem. An porrò color ille pennarum dorsum tegentium à superioribus diversus, discrimen sexus faciat, quemadmodum nonnulli opinantur, nihil pronunciare possum; è secundo tamen esse genere, earum videlicet quas Papuae insulae alunt, mihi dicebat loannes de Weely, nervisque quidem illis carere, sed non caudâ: eamque ob causam sexus discrimen facere nequeunt, ut vulgus putat. CETERVM Leydensis quidam civis apud Batavos unam etiam habebat huic postremae Scaligeri prorsus similem, &ouropygio caudaque etiam mutilatam, tum oblongis illis nervis carentem; quae nota an singulas illius generis aves ab aliis discerneret, me latebat (quia binas illas dumtaxat observavi hanc notam habentes, quantum quidem memoriâ teneo, aut si similes antè videre contigit, mihi excidit, quia minùs exactam tum temporis in similium avium formâ observandâ diligentiam adhibebam) sed, ut paullò antè dicebam, loannes de Weely omnem dubitationem ademit.