Latin
MANVCODIATA
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 361.7
Unproofread scanNot analysed yet
PORRò quum haec commentatus essem, idem loannes de Weely vir perhumanus civis &mercator Amstelredamensis, qui similem avem pedibus praeditam Caesareae Majestati vendiderat, mihi significabat hoc mense Iunio anni Christi millesimi sexcentesimi quinti (praecedente enim Maio ab ipso requisiveram) Paradiseam illam avem è majorum genere fuisse, quae binos illos nervos ex ouropygio prodeuntes habent, &planiore sunt corpore, nec adeò orbiculato ut illae quae ex Papuis insulis advehuntur: pedes autem illi fuisse similes accipitris vel pulli gallinacei pedibus quidem similes, sed valde foedos &ad ipsius avis corpus compressos, ut pedum digitidumtaxat apparerent; seque ejus esse opinionis, omnes paradiseas aves similibus esse praeditas pedibus, sed incolas ob eorum foeditatem &inconcinnitatem, eos simul cum cruribus resecare &abiicere. Illud ipsum sub extremum Iunium praesens mihi confirmabat.