Latin
BOTANICI LIBRI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 376
Unproofread scanNot analysed yet
BOTANICI LIBRI Sinensibus characteribus expreßi. ATAVI anno Christi millesimo sexcentesimo tertio, paullò supra Sumatram (quàm plerique Veterum Taprobanam esse censent) maximam corbitam multis mercibus D magni pretii è Sinarum Regno petitis onustam occupabant, insequente verò anno Amstelredamum invehebant. Inter eas merces reperti sunt etiam aliquot Libri Sinensibus characteribus expressi, qui plantarum figuras continebant, &iis inscripta nomina, ad latus verò alia vocabula, quibus plantarum facultates declarari verisimile est; &haec omnia Sinensibus characteribus expressa. Mercatorum qui in eam profectionem sumptus fecerant societas quosdam ex his libris donabant: ego binos ab illis pro munere habui, quatuor praeterea Lugduni Batavorum apud amicos conspiciebam, Nobilissimum virum Ioscphum Scaligerum videlicet, tres; &Clarissimum virum Petrum Paawium, unum, &omnes diversi generis plantas continentes; ut in sex illis Libris, unam eandemque plantam bis expressam observare non potuerim. Ex his figuris, tametsi rudibus &crassâ minervâ expressis, animadvertere poteram multas plantas apud Sinenses nasci, iis quae apud nos reperiuntur valde similes, sed plurimas nobis peregrinas &ignotas; quarum nomina inscripta, &facultates, ut reor ad latus adpositas, si nostrûm quispiam legere &intelligere posset, magnam utilitatem ad Medicam artem allaturum esse, non est dubium: nam verisimile est plerasque alias facultates istâ scripturâ contineri, quas adhuc ignoramus. Nunc autem nulli usui nobis esse posse istos libros opinor, nisi ut in peregrinarum rerum thesauris reponantur. Vnus porrò eorum quos habeo, continet quinquaginta novem paginas, eásque duplicatas, nam ob chartae tenuitatem, ab uno dumtaxat latere expressi sunt characteres; icones autem unam &nonaginta. Alter verò sexaginta paginas duplices &unam; icones septuaginta. Quot autem paginas habuerint reliqui quos conspiciebam libri singuli, quótve icones continuerint, mihi non compertum; singulas tamen paginas etiam duplicatas fuisse observabam. CARYOPHYLLORVM RAMVLVS, cum fructus rudimento, florem nondum explicatum sustinente, &eo qui primùm formari incipit. VIA vetus illa Caryophyllorum