Latin
CARYOPHYLLORVM RAMVLVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 376-2
Unproofread scanNot analysed yet
CARYOPHYLLORVM RAMVLVS. icon ad capitis XXI. lib. 1. Garciae Oscholion proposita, quae sine foliis, tum ea quam cap. XVII. lib. 1. Exoticorum exhibebam, mihi per omnia non satisfaciebant; alium ramulum, qui fructus rudimentum jam formatum, &florem nondum explicatum sustinens, &rudimentum formari incipiens, foliaque haberet, nactus, sex prioribus Exoticorum libris jam typis expressis, illum non modò à perito pictore in tabella delineandum, sed &ipsam tabellam à perito etiam artifice sculpendam curabam, cujus exemplar in hoc Auctario adjunctum esse volui scholio ad cap. Xxi. lib. I. Historiae Aromatum Garciae; tametsi Scholion illius capitis &veterem foliorum expertem, &alteram è cap. XVII. lib. 1. Exoticorum petitam contineat. CETERVM, sub idem ferè tempus ex Italia flores quosdam accipiebam cum hac inscriptione Caryophyllum album ex Oriente; sed illos adeò aridos, ut paenè in diligentiùs observarem, ignobilis cujusdam pollinem resolverentur, quos tamen quum plantae gle plantae flores potius mihi fuisse videbantur, quàm adcò praestantis aromaticae arboris: nam nonnulli fructus rudimentum in se continebant, ex quo conjecturam facere poteram, Solani cujuspiam flores fuisse, quale est manicum illud, ab Italis Bella denua, à Belgis autem Dollkrupt &Dollbesien appellatum, aut ei congeneris: sed quia planta illa in calidiore regione nata, ejus flores candicabant, sive veriùs cineracei coloris erant, &minores.