Latin
CARYOPHYLLORVM RAMVLVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 377
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque non candidè facere illos existimo, qui interdum amicis medicamenta falsis nominibus insignita pro legitimis missitant, vel explorandi gratiâ illorum judicium (ut aliquando mihi factum memini) vel, ut multarum rerum Exoticarum sese peritos esse, aliis persuadere cupiant, quum tamen ipsimet suam ignorantiam prodant. Istius sanè spurii Caryophylli albi (sic enim appellandum meritò censeo, quum ne minimam quidem notam cum Caryophyllo convenientem habeat) non meminissem, nisi qui miserat, litteris ad me datis percontatus esset, an in meis Exoticis ejus mentionem fecissem.