Latin
LIBRI TRES
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 397
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNI HEVRNIO, PETRO PAVIO, &EVERARDO VORSTIO Carolus Clusius Atreb. S. D. CTAVVS &vicesimus nunc agitur annus, viri Doctißimi, quòd binos Nicolai Monardi, primarii Hispalensis medici libellos, de Medicamentis simplicibus ex Indiâ, quam Occidentalem appellant, delatis agentes, Latinitate donârim, &in unicum contraxerim, additis interdum quibusdam scholiis qua ad rem facere videbantur. Septennio post, Tertium libellum, recenter ab eodem scriptum, similium medicamentorum (quae, evulgatis prioribus, ad eius notitiam pervenerant) historiam continentem, nactus, etiam Latinum faciebam, in eorum gratiam, qui Hispanicum sermonem non callebant. Quàm porrò utiles fuerint ii Libelli, hîc commemorare non est necesse, quandoquidem adcò avidè fuerint excepti, ut Typographum ter recudere oportuerit. Erat enim vir ille non vulgari eruditione praeditus, &percelebris Medicus, quique non pauca ad medicam artem pertinentia commentatus est, sed vernaculo maximâ ex parte sermone, ut popularibus suis gratificaretur. Inter caetera est Commentariolum de lapide Bezaar, &herba Scorionera, duobus adversus venena praestantißimis remediis, in quo de eorum medicamentorum facultatibus varia adfert experimenta: deinde Dialogus de Ferro, eiusque praestantiâ &viribus, in quo sane multa scitu digna, nec minùs lectu iucunda tractat: Tertius est Libellus de Nive, &eius efficaciâ, tum quâ ratione potus cùm illâ, vel sine illius admixtione frigefaciendus, adprimè sanè utilis, iis praesertim, qui in calidis versantur regionibus: nobis autem, qui frigidam colimus Provinciam, non adeo quidem necessarius, non inutilis tamen, propter doctrinam quam continet. Eos libellos, tametsi anno Christi septuagesimo quarto supra millesimum &quingentesimum cuulgatos, cum viderem a nemine adhuc in alium sermonem conversos, mei muneris esse existimaui, Latinè loquentes facere perinde atque illos superiores; confidens hunc laborem non minùs forsitan lectori gratum futurum, quàm is olim fuit, quem in tribus illis libellis, de Medicamentis simplicibus ex Occidentali Indiâ delatis agentibus, vertendis sumebam. Superiore igitur aestate, ab egritudinibus paullo liberior, subcaesivis horis illos donabam latio quàm poteram fidelißimè, ut in Secundo meorum opusculorum Tomo, reliquis D. Monardi Libellis adiiciantur; &vobis amicis nuncupandos censebam. Vos boni consulite munusculum ab homine vobis amico; &valete. Lug. Bat. prid. Kal. Feb. M.Dc. i. Aaa 2 tize