Latin
4.1 to 4.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 4.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
LATTDE DELAAR ET SCORZONERA HERBA, duobus praestantissimis adversus venena remediis: Auctore D. NICOLAO MONARDO. Hispalensi Medico, interprete CAROLO CLVSIO Atrebate. ALDE conqueritur Plinius in sua Naturali Historiâ, omnia esse adversa homini in hac vitâ, reliquis autem animantibus Naturam esse matrem: quandoquidem illa viribus &instinctu naturali donârit, quibus sibi utilia deligere, &noxia fugere norunt: solum verò hominem his omnibus destituerit, ut qui nesciat quae ipsi sunt utilia, neque fugiat quae damnosa. ENam nisi doceatur &aliunde discat, illa ignorat, &naturali instinctu intelligere nequit: quâ de causa tot labores patitur, qui eum in infelicem statum praecipitant; atque inter illa pericula quibus obnoxius est, nullum magis grave &adversum, quòdve palam &occultè magis eum offendat, ipsis venenis, quibus singulae ferè herbulae sunt praeditae, quaeque in singulis paenè metallis latent, &in singulis animalibus sunt abdita, praeter illa quae hominum maliciâ adversus semetipsum sunt excogitata. Numerosa sunt ista, quae Natura in plantis, arboribus, lapidibus, animalibus abdidit, ne homo ob suam dignitatem superbiat, sed potiùs agnoscat, vel herbulam posse ipsum offendere, &fructum, sive lapidem, interficere. Adversus haec omnia venena generatim &sigillatim, Medici Graeci, Arabes, &Latini scripserunt efficacia remedia: inter quae unum recensent, priscis temporibus valdè celebratum, ob singulares &admirabiles facultates, quibus adversus omnis generis venena, &symptomata ex eis nata, praeditum est: id autem est lapis Bezaar. Vt porrò tempus omnia in lucem proferre solet; idem etiam omnia absumit &abscondit: nam multis jam annis adeò hujus lapidis memoria tenebris fuit obruta, ut ejus nomen tam nobis ignotum esset, quàm qui apud Scythas vivunt populi. Ceterùm idem tempus, hujus lapidis memoriam tot saeculis sepultam compensare volens, non modò eam denuò nobis detexit, sed simul cum illâ nobis communicavit quandam herbam, venenis etiam adversam, Scorzoneram appellatam, insignibus facultatibus praeditam, &paucos ante annos cognitam, magno nostro commodo.