Latin
4.5 to 4.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 4.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
tanto enim magis commendabilis utilitas censetur, quanto pluribus communis est. Nostra vulgari Gallica lingua has Observationes conscripsi, atque summa qua potui fidelitate in tres libros contraxi, nullo affectato aut ornato dicendi genere usus, sed vulgari duntaxat, res ipsas nudas exponens uti eas in exteris prouinciis observavi, tribuens singulis Gallicam suam appellationem, quantum mihi licuit vulgare nomen illis adaptare. Quarum rerum notitia non minùs forsitan vtilis &jucunda erit, quàm veterum abusus, ex rerum, quarum veritatem detexi, ignoratione procedens, periculosus &perniciosus fuit. Liberum porrò esse mihi existimans meas disceptationes ulteriùs promovendi, peculiares locorum quae memorabilia mihi visa sunt, topographias adiicere volui, illas, quantum fieri potuit, ad vivum exprimens, &Lectoris oculis subiiciens, uti eas ipse conspexi. Ago praeterea de moribus &vitae ratione, quibus nunc temporis Turcae, Iudaei, &Graeci utuntur.