Latin
FRANCISCO CARDINALI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quem meum tenuem &immaturum adhuc foetum tibi exhibere non sum veritus, non quòd hoc levidensi munere meam fidem, quae tibi obstricta est, liberari posse cogitem; sed quòd; Deo juvante, sperem (quandoquidem nostro maximè magnanimo felicissimoque &clementissimo Regi in alumnorum suorum numero me habere, atque benignitati &liberalitati Domini Cancellarij Francisci Oliverii facultates suppeditare ad mea studia alenda placuit) brevi te conspecturum aliam meam elucubrationem; Dioscoridis scilicet versionem in nostram linguam, atque in ipsum Commentarios, quo ex parte satis faciam tuo nunquam satis laudato desiderio, quod circa exoticarum stirpium quas per Europam, Asiam, &Africae partem observavi, tum etiam Avium; Serpentum, Piscium, aliorumque terrestrium animalium, quae terra &mari, atque in ipsis portubus in Oriente conspexi, cognitionem versatur. Ceterùm in toto hoc opere nihil propono, quod ipse priùs non viderim; ut cùm ex mandati tui praescripto, omnia ad vivum, ita ut natura produxit, expressero, singuli sibi persuadere &certi esse possint, se vera legere. Quod reliquum est, Illve ac Reverendu Domine, ab omnium rerum Conditore tibi omnia prospera ardentissimis votis opto. E tuis aedibus Divi Germani ad prata, Parisiensi suburbano. 1553.