Latin
DE FERRO
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 40-3
Unproofread scanNot analysed yet
convenit frigidae potus. Tribus modis viui vehementia infrin gitur. Nix fructibu inspergi solita. Apud veteres frequens re frigerationis cum nive usus. confirmat libro de cibis boni &mali succi; &septimo Methodi: Conspeximus, inquit, ventriculi morbos &dolores aquâ nive refrigeratâ curari: &sexto Epidemiorum frequenter utitur aquâ primùm coctâ, deinde nive refrigeratâ. Multis etiam locis jubet medicamenta sumenda, nive refrigerari. Idem etiam faciunt Arabes. Ex praedictis appâret, quàm celebris fuerit Nix apud Veteres, atque quemadmodum illâ utebantur in conservandâ suâ sanitate, tum etiam in morborum curatione, quia optimus est refrigerandi modus, magisque purus &securus: nam frigus à nive adquisitum salubre est, &quod illâ refrigeratum est, nullam noxam aut alterationem recipit, cùm id