Latin
40.1 to 40.5
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 40.1-2-5
Unproofread scanNot analysed yet
quod infrigidat, aqua concreta valdè bona sit. Verum quidem est ejus usum non esse continuandum, nisi necessitatis tempore, tamquam pro medicamento. Quia ejusdem nivis usus, vel eam ex aquâ potando, vel cum vino, multa morborum genera parit, qui tametsi illico non sentiantur; in senectute tamen sese produnt: de quibus multa Galenus libro de morbis Renum, &libro de cibis boni &mali succi. Et quoniam Avicenna illos magis distinctè explicavit, quae Fen I11. Primi cap. VIII. scribit, proferam. Eos qui assiduè nivem aut ejus liquatae aquam bibunt, multa incommoda consequuntur: nervos enim offendit, noxia est pectori &internis partibus, praecipuè anhelosis; neque quisquam eam bibet, quin damnum sentiat, nisi sanguineus sit: quod si praesenter incommodum non sentit, postmodum sentiet. Ex his apparet quàm noxius sit nivis &aquae illius usus, nisi medicamenti vice. Potu cum illâ refrigerato duntaxat uti licet, quia is non offendit, ut diximus: neque in eo Veteres noxam posuerunt, neque etiam nunc ullam observamus; sed contrà, commoda &utilitates enarratas: fruentes, ut inquit Plinius, delectatione &voluptate frigiditatis, nullam noxam accipiendo à nivis vitio: quemadmodum nos docet Martialis libro quartodecimo: Non potare nivem, sed aquam potare rigentem De nive, commenta est ingeniosa sitis. Bibere refrigeratum cum nive valdè senibus non convenit, praesertim quod impensè frigidum est, nisi pro consuetudine habeant: quia consuetudo facit ne offendantur: ne tamen impensè frigidum bibant, praestat, sed contenti sint mediocriter refrigerato, licet etiam cum nive. Infantibus etiam &pueris non convenit ut nive refrigeratum bibant, cùm propter nervorum &internarum partium debilitatem, praesertim cùm illis vinum propinandum non sit, sed aqua: nam aetas vinum illis non concedit; &,si aquam frigidissimam biberent, manifestè laederentur. Vini nive refrigerati frigiditas non est tam noxia quàm aquae refrigeratae: nam vini vis &vehementia refrigeratione maximè infringitur. Itaque tria vini vim infringunt: si diu antè quàm bibitur diluatur: si panis fragmentum iniiciatur quod vini fumos &subtilitatem ad se trahat: denique si per aliquod temporis spatium in aquâ frigidissimâ aut nive refrigeretur?