Latin
CAPVT XXXVI
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 40-4
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim licet omnium mortalium sint nequissimi, &religionis maximi hostes; conscientiâ tamen illorum animos urgente, montis Athou Caloieros minimè laedunt: imò qui neque patri matrive, neque fratri aut sorori, aut cuivis sanguine juncto, neque amico parcerent, quin eos venundarent, naturae quodam modo instinctu Caloieros observant. Illi verò piratae hominibus insidiantur non modò ob eorum facultates, sed etiam ut ipsos in servitutem redigant: nam singula mancipia quinquagenis ducatis aureis aestimare solent. Montem Athon in eâdem aestimatione apud Graecos esse, qua Roma apud Latinos.