Latin
40.1 to 40.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 40.1-3-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXXVIII. WAM ab eo tempore quo Graeci scriptores celebres esse coeperunt, fuit hic mons magnoperè commendatus: quod etiam nomen illi datum indicat. Graecis enim vernaculo sermone ἀγίων δρος appellatur, apud quos in ea est sanctimoniae opinione, quâ Roma apud Latinos. Quibus per eum montem iter facere contingit, cujuscumque negotii causa, victus per monastetia gratis subministratur: verùm à Caloieris nihil aliud sperandum est, quàm quo ipsimet vesci solent, videlicet olivae conditae, crudae cepae, fabae aquâ maceratae deinde salitae, panis bis coctus, rarissimè recens panis, &nonnumquam salsi vel recentes pisces; quoniam maris littora accolunt. Omnia porrò monasteria usque adcò vicina non sunt: duo verò duntaxat inter ea sunt primaria, unum Vatopedi nuncupatum, alterum Agias Laura. Magnâ verò maris opportunitate utuntur, cùm propter navigationem qua illis omnia necessaria aliunde advehuntur, tum propter piscationem quae illis perutilis est. Temporis etenim fallendi gratia piscationi indulgere solent; quam ut commodiùs exercere queant, naviculas ex crassis Platani truncis conficiunt sine magnâ difficultate, atque sine impendio, ex singulis videlicet truncis excavatis, singulas fabricantes, illis scaphis ferè similes quibus Ararim aut Sequanam traiicere solent. Aliàs binos truncos excavatos ligneis clavis in navicularum formam conjungunt: quibus (dum venti silent &malacia est) tam altè in mare progrediuntur, quantum ad piscationem requiritur: illorum verò retia, suberis defectu, cucurbitis, uti in Propontide pini corticibus sublevari solent. Monasterium Agias Laura nuncupatum, inter reliqua totius montis monasteria facilè principatum obtinet, atque ad radices celsissimi jugi (quod verus Mons Athos est) situm est, qua parte Lemnon spectat: in eo sunt circiter trecenti Caloieri. Monasteria igitur per montem sparsa, ea parte qua Macedoniae continenti conjunctus est, recensebo. Monasteriorum nomina, serie quadam enumerata, sumto ab iis initio quae continenti sunt proxima. CAP. XXXIX. FACEDONIA digressis, &magnum quendam pagum Hierizos nuncupatum paulo supra isthmum situm ingressis: atque inde secundum maris littus progreAdientibus, in isthmum nomine Aladiefna pervenitur, deinde ulterius in Prulacas: postea in collem Megalivigla appellatum ascensus est. Eo loco interdiu &noctu fiunt excubiae, praesertim quando piratarum excursiones metuuntur.