Latin
CAP. XXXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41-4
Unproofread scanNot analysed yet
Montis igitur ambitum sequentibus, &ex Laura digressis primum occurrit monasterium Agiou Paulou, quod insulae Scyro objectum est, deinde monasterium, Dionysio, tertiò Glygoriou, quartò Russio, Russiae peculiare. Postea inveniuntur monasteria Xenopho, Archangelos, Diocherio, &Castamoniti: quae monasteria in montis ambitu secundum mare sita sunt. Quae longiùs à littore absunt, vel in planicie aut vallibus, aut silvis, sunt Castamoniti, Simon petra, Ichares protato, Cothleomus, Philotheou. Nemo porro mirari debet, tot monasteria in eo monte exstructa: nam trium dierum itinere in longitudinem, dimidii verò diei in latitudinem patet. Habent haec monasteria in suis templis sacras reliquias, ad quas frequens fit concursus. Templa egregiè ornata &exstructa, in quibus Caloieri singulis diebus Liturgias canunt, omnia Graeco sermone proferentes. Olim in eo monte boni libri Graeci manuscripti inveniebantur: nam ejus montis Graeci tum temporis multo doctiores erant quàm nunc sunt. At jam omnes indocti, vixque in singulis totius Montis Athou monasteriis unicum eruditum Caloierum reperias. Theologici libri manuscripti, fortassis inveniantur: at nulli poëtici, nulli historici, siulli philosophici. Cur plerique libri in Graecia perierint, de monasteriorum in monte Atho fundatione: atque summa in qua Graeciae Ecclesiastici versantur, ignorantia. CAP. XL. VNC Graecorum librorum interitum, Graeciae populorum, qui à suis majoribus