Latin
41.1 to 41.4
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
prorsus degenerârunt, negligentiae &ignorantiae adscribendum esse necesse est. PINam non solùm nostrâ memoriâ, sed etiam jam multo tempore, neminem per universam Graeciam, aliquâ eruditione praeditum reperias. Concedimus quidem aliquos Graeci &Latini sermonis peritos: at de doctrinâ &eruditione studio adquisitâ intelligimus, quemadmodum nunc apud Latinos plerique inveniuntur. Inter sex Caloierorum millia, qui nunc in eo monte versantur, vix binos aut ternos in singulis monasteriis invenias qui legere aut scribere nôrint. Nam Graecanicae ecclesiae praefecti, &Patriarchae, Philosophiae hostes, omnes sacerdotes aut religioni initiatos, qui alios quàm Theologicos libros legerent aut describerent, anathematis fulmine petierunt: atque aliis persuaserunt nemini Christiano operam in Poëtica aut Philosophia navare licere. Ecclesiastici autem fulmine excommunicationis icti, absolvi non poterant, nisi arctissimis quibusdam iejuniis, &certà pecuniae summâ, aliisque corporeis quibusdam punitionibus praecedentibus &poenitentiae loco inflictis. Omnia monasteria suprà enumerata olim à diversis nationibus cùm peregrinis tum Graecis fuere instituta, suosque reditus in variis orbis regionibus adsignatos habuerunt. Multa adhuc exstant quae censum annuum ex Russia usque, Walachia, Trapezunte, Italiaque &Roma missum accipiunt. Caloieri enim Vatopedi, suum monasterium ex Romano quodam templo censum accipere solere referebant, unde nihil amplius ad eos perferretur. Atque licet Russi, Walachi; Bossenae, Mengreliae &Circassiae incolae atque Moscovitae sermone, eoque à Graeco dissimili, inter se differrent: nonnullum tamen adhuc censum ab illis recipere: eum autem qui à Latinis provenire solebat, intermissum esse. Omnia quae enumeravimus, ritu Graeco, non autem Latino, sese habent. Per Latinum ritum intelligimus eum quem Romani Pontificis mandata tradunt. Ceterùm quoniam inter Caloieros nulla est vestium varietas, omnes inter se ferè sese norunt; quorum vivendi ratio sanè mira est. Neque canabeas neque lineas gestant interulas, sed laneas, quas ipsimet nere solent: eorum amictus colore &forma convenit, ut diximus, cum corum vestitu quos Galli Infumatos nominant.