Latin
41.10
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41.10
Unproofread scanNot analysed yet
cum cum illâ; quòd melior quoque &magis conveniens nostrae sanitati refrigerandi modus fiat cum illâ: praeterea quantas utilitates adferat frigida potatio: contrà quas noxas calida, quandoquidem elanguescit ventriculus, innatare in eo facit cibum, concoctionem corrumpit, unde corpus imbecille fit &consumitur, flatus generantur, elanguescit hepar, sitis inextinguibilis oritur, nostrae necessitati non fit satis, dolor &moestitia inducitur, &alia damna, quae facilè in se deprehendet, qui calidâ utetur.