Latin
41.5 to 41.9
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Altero, faciliore, &cum paucâ nivis quantitate, implendo vas eâ re quae refrigeranda est, deinde operiendo lance argenteâ aut vitreâ cavâ &profundâ, ut attingat quod refrigerandum est, in quam cavitatem nix iniiciatur, subinde liquatam effundendo, nisi enim illa effundatur, magis adhuc liquescet. Istâ ratione valdè refrigeratur, etiam tam intensè quàm quis desiderat, temperando frigiditatem, prout quisque cupit. Alii refrigerant injectâ in labellum nive, quod in eo quod refrigerandum est ponunt, natareque aut stare sinunt, subinde aquam liquatam effundendo. Idem faciunt cum tuIV. bulo è Mediolanensi laminâ conflato, quem nive repletum in eâ re ponunt, quae refrigeranda est, stareque permittunt; quod fit in cantharis aut urnis. Sed postremae istae duae refrigerandi rationes lentae sunt, &tardae, illasque diu ante cibum sumendum apparari necesse est, neque tamen valde refrigerant. Alii nivem in canistrum iniiciunt supra paullulum straminis positum (sic enim nix diu conservatur) deinde supra nivem labrum continens quod potandum est, constituunt: ex istâ ratione pleraque sequuntur commoda; nam neque effundenda est liquescentis nivis aqua, effluit enim per canistrum, deinde nix non tam facilè liquescit: postremò labrum replere non erit necesse, quoniam qualiscumque fuerit in eo quantitas refrigerabitur. Iste refrigerandi modus mihi videtur omnium optimus cum paucâ nive: alter cum lance etiam bonus est. Unusquisque pro nivis quam habet copiâ refrigerare poterit, atque etiam magis vel minùs, pro sanitatis necessitatisve ratione. De qua prolixam orationem habuimus, tametsi meus scopus duntaxat erat, ut affirmarem, optimam magisque salubrem refrigerandi rationem esse cum nive: &reliquas propter multa, ut diximus, incommoda adjuncta, cum eâ non esse comparandas, quia quidquid in aëre, puteis, aut cum nitro refrigeratum est, calidum appâret, si cum nive refrigerato comparetur. Itaque valdè aestimandum est, quod per aestus &aestatem, quando calore incendimur, cùm adeò ingens sitis nos torquet, ut animo deficiamus, &incensa sunt corpora, atque sudore diffluunt, tam facile remedium habeamus, ut cum paucâ nive bibere possimus quàm frigidum nobis convenit, aut quàm rigens expetimus, cum omni salubritate, &cum summa voluptate, quae nec aestimari, nec explicari potest. Quam ob causam, quicumque frigidum aut rigens mediante nive biberit, judex esse poterit hujus meae orationis. Ex jam dictis constat quid sit nix, quàm celebrata apud veteres fuerit ad refrigerandum Epilogus.