Latin
41.5 to 41.6
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 41.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quispiam est in quocunque etiam monasterio, qui artem aliquam mechanicam non exerceat; nunquam enim operas externas conducunt ad sua negotia peragenda: sed si quid in communem monasterii usum agendum est, omnes simul in id incumbunt; aut peculiaribus quibusdam negotium committetur, veluti, vitium putatio, agrorum cultura, lignorum invectio, hortorum cultura, piscatio. Alii etenim sunt sutores, qui calceos aliis consuunt, &laceros concinnant: alii sartores, qui talares vestes parant: alii fabri lignarii, ad lembos, naves, atque alia opera lignaria fabricanda: alii molitores: alii murarii &cementarii: alii similiter alia opificia exercent. Vera est inquam oeconomia in monasterii utilitatem instituta, plurimum differens cùm moribus tum victus ratione à Latinorum monasteriis. Religio Graeca sic inter eos instituta est, ut si quispiam pauper celebs aut alioqui adolescens sese mundo abdicare vult, &Caloierus fieri, &aliquam facultatulam obtineat, ea in communem totius monasterii usum cedet. Fratris nomine inter se non compellant sed patris &filii. Singuli recipiuntur ad ea munia exequenda, ad quae magis sunt idonei Si quis autem Graecè legere norit, aut eruditior aliquantulum sit, plus auctoritatis interdum obtinebit quàm reliqui: nam ad aliis praecinendum adhibebitur: cùm in suis templis eam consuetudinem observent, ut quispiam publicè legat, quod alii canendo pronunciare debent.