Latin
CAP. XXXVIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 43-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hippoglosson istîc admodum frequens est, quod ipsi Coraco Votano, hoc est, cornicis herbam nuncupant. Veratrum nigrum in multis vallibus crescit. Nemo est in toto monte, cui arbor quam Plinius Alaternum appellavit, veteri legitimo nomine, quo ipse Theophrastus vsus est, Phylicae, nota non sit: Corcyrensibus verò &Cretensibus Elaeprinos dicitur, quoniam, ut Plinius scribit, folia habeat inter Ilicem &Oleam media. Fagus quam Galli Fousteau nominant, in eo monte frequens est, ab omnibus Oxya appellata; de qua postea plura, quia diu per eum montem oberravi, illam quaerens, Oxyam à Fago differre existimans. Quae veteribus Ostria dicta fuit, antiquam appellationem istîc adhuc retinet, eâque mons abundat; illa ipsa est quam Galli Haistre vocant. Mirari verò subit quosdam meos populares doctos &rerum peritos, adeò hallucinatos esse, ut eam quam vernacula lingua Haistre appellamus, Latinorum Cerrum esse putarent; quandoquidem Haistre nullam glandem ferat, &Ostria à Theophrasto tam graphicè sit descripta. Aria etiam vetustum nomen retinet, licet Idae montis in Creta incolis Acylaca dicatur. Quandoquidem autem tanta est rivorum è numerosis limpidis fontibus defluentium commoditas; quoquò te obvertas, &in umbra deambulare voles, tanta elegantium stirpium frequentia oculis obiicitur, ut nullus quantumvis tristis aut melancholicus, ilicò non recreetur tam numeroso arborum perpetua fronde virentium aspectu; tanquam is locus de industria pro deliciarum quodam viridario exstructus fuisset. Sed quoniam in mentionem incidimus arborum in isto monte perpetuò virentium, eas ordine recensebimus. Ferarum arborum perpetuò virentium in montis Athou vallibus sponte provenientium nomina.