Latin
CAPVT XLIII
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 43-6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIII. ELSAE Lauri atque Oleastri istîc summos Solis aestus perpetuò reprimunt: Arbuti verò, quae aliis in locis plerumque duntaxat fruticant, ingentes istîc fiunt Oarbores. Adrachne istîc abundat. Aria, Phylica, seu Alaternus, Ilices, in celsam magnitudinem excrescentes, montes istîc vestiunt, quemadmodum &Piceae &Abietes. Myrti latifoliae cùm steriles tum fructiferae, Rhododendri rubro flore in summam celsitudinem attolluntur, earumque caudices crassitudine Ficubus non cedunt. Smilax laevis ad summum usque celsarum Platanorum fastigium perreptat, perpetuam gerens virentem comam adversus ventorum injurias &Solis ardores. Sed quandoquidem aliae sunt arbores perpetua fronde virentes, praeter eas quas in monte Atho inveniri diximus, non immeritò illas hoc loco subjungemus. Arborum &Fruticum, quos in variis provinciis perpetua coma virere observavimus, nomina. CAP. XLIV. VANDOQVIDEM stirpes perpetuò virentes describendi occasio datur; rationi consonum videtur, ut à celsissimis totius orbis arboribus, videlicet Cedris, auspicemur. Eas verò sigillatim describere non est animus: sed breviter hoc loco enumerare sufficiet. Praeter jam dictas Syriae praealtas Cedros, aliae pumilae inveniuntur Lyciae, quarum folium spinosum: ob id à Graecis Oxycedri cognominatae; atque hac nota ab aliis Cedri Phoeniceae generibus differentes, quae obtuso mucrone praedita folia habent. In eo numero recensentur etiam Myrti, licet ejus varia sint genera; nam aliae candidae, aliae nigrae, aliae angustiore folio, aliae latifoliae: quintum insuper est genus nobis admodum frequens, nempe quod in frigidarum regionum hortis colitur. Omnes coniferae sive resiniferae arbores, excepta Larice, eo etiam numero comprehenduntur: quas Gallicis nominibus efferemus, prout ab urbium &pagorum Sabaudiae &Arverniae incolis ea didicimus, Quo verò faciliùs intelligi possit, quales eae sint, illis antiqua nomina adiiciemus. Quae nunc Gallis Aleuo dicitur, Pinastri nomen obtinebat, arbor Graecis incognita, atque à Pino silvestri differeus. Quae Gallis Suisses dicuntur è genere abietum sunt, quarum aliae mares aliae feminae. eas Sapinos sive Abietes feminas appellabimus. Nam quae veteribus Abies dicebatur; à Sapino differt.