Latin
46.5 to 46.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 46.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
HIC fructus, ordine Tertius, in aquam conjectus, non mergebatur, licet satis gravis, &nucleum contineret, ut ex strepitu quem agitatus edebat, conjecturam faciebam, uncialem superabat magnitudinem, metae formam quodammodo referens, hoc est ab ampla basi sensim gracilior assurgens, cincracei ferè coloris. Paludanus ad se missum scribebat pro fructu Balsami Perüani: alterius tamen erat formae, &valdè ab eo differens, quem eo nomine ante multos annos accipiebam, (lector ejus iconem inveniet in prima tabella cap. XXVIII. hujus libri) ut ex utriusque collatione cuilibet manifestum esse poterit. Si porrò uterque conferatur cum fructu à Nicolao Monardes Balsamo Peruano attributo, neuter conveniet. TRIANGVLARIS formae erat Quartus, eminentibus tribus angulis, &scissuras ostendentibus, ex quibus, in ternas partes facilè dividi posse, intelligere licebat: levis erat, &aquae innatans, nec imum petens, tametsi diuturno tempore in ea haereret, foris fusci coloris: an quidpiam interiore parte contineret, ignoro, quandoquidem confringere sum veritus, quòd unicum illius generis haberet Paludanus: arbitrabar tamen pulpam continere; licet agitatus, nullum strepitum ederet. BACCAE cujusdam praegrandis ossiculum videbatur Quintus fructus, ipsi quidem &mihi ignotae, sed quod formâ Olivae ossiculum utcumque referret, longè tamen majus, utpote sescuncialis longitudinis, uncialis verò latitudinis, rugosum, solidum; nucleum in se continens, ut ex agitati strepitu conjecturam facere licebat. VNCIAM crassus erat Sextus fructus, sescunciam ferè longus, formâ etiam olivae ossiculum quodammodo referens, major tamen, rugosus, &veluti frequentissimis tuberculis obsitus, tribus nervis secundum longitudinem distinctus, extremâ alterâ parte obtusâ, alterâ verò mucronatâ, satis gravis, &nucleum aut tale quidpiam continens, ut ex agitatione coniiciebam; in aquam injectus, non mergebatur. Alterius fructus haud dubiè ossiculum. SEPTIMVS prorsus orbicularis erat, utrique nostrûm ignotus, parvi mali, sive auran Fractus Palud. min. VII. tii formâ, quatuor aut quinque uncias ambitu continens, levis, coloris ferè cineracei, solidus &durus, pulpam aut nucleum jam resiccatum continens, quoniam commotus strepitum edebat. Fructus PaOCTAVVS fructus, orbicularis ferè etiam formae erat, quem à nautis ex Guinea relud. min. deuntibus se accepisse mihi dicebat. Tenui porrò veluti membranâ constabat, brevi peVIII. tiolo praeditus, paenè cineracei coloris, intùs inanis, nisi quaedam rugosa granula continuisset, iis quae in Solano manico majore, sive Datura conspiciuntur, non valdè absimilia: inhaerebat autem sarmentis quibusdam, vitis viniferae sarmenta referentibus.