Latin
TERTIVS
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 47
Unproofread scanNot analysed yet
Fructus PaNONVS fructus erat pentagonus, veriùs fructus ossiculum dicendus, uncialis longitulud. min. IX. dinis, quod ex quinque veluti oblongis tessellis compactum, quibus sublevatis, longus nucleus in singulis apparebat, sed inanis &membranaceus dumtaxat: totum ossiculum tuberibus inanibus erat obsitum. Illud unicum habebat, &quidem vetustate quasi attritum. Fractus PaOSSICVLO Myrobalani, neque magnitudine, neque etiam formâ dispar erat Decilud. min. X. mus fructus, cum suo ossiculo ab una parte hexagono, vel heptagono, nervis obliquè per universum dispersis: is autem nigrâ cute veriùs quàm pulpâ tectus erat, acidi saporis: ossiculum autem duro putamine constabat, in quo nucleus ex rubro fulvescens, non insipidi gustus, sed amygdalam dulcem vetustam referentis. IN orbem quodammodo convolutus erat Vndecimus, nucleus veriùs quàm fructus, qui Fructu Paputamine aut nuce aliquâ conclusus fuisse videbatur, solidus tamen &fusci exteriùs colo-lud. min. XI. ris, internè albus: non ingrati quidem saporis, sed acidiusculi, quem tamen vermiculi albi, iis non dissimiles qui in ponticis sive avellanis nucibus generantur, sed minores, valde appetebant, &brevi tempore totum erodebant. ISTIS adjuncta erat siliqua tres uncias longa, licet interdum brevior reperiatur, satis Fructus Pagracilis, rugosa &inaequalis, cineraceâ cute constans, quae secundum longitudinem in bi lud min. XiI nas partes dehiscebat, multa grana continens plana, dura, coluteae granorum ferè aemula. Exotici fructus à Walichio Syverts.