Latin
46.5 to 46.8
Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 46.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &si Rosa sit in primo ordine infrigidantium, hac ratione succus remanet in secundo, quoniam illae partes calidae, quae erant in Rosa, deperditae fuerunt in succi expressione: quod experimento cognosces, si vel pauxillum ex eo biberis, saporem acerbum atque austerum in eo senties, qui constrictivam virtutem manifestè demonstrat. Per gustum enim diiudicantur naturae medicinarum, ut Galenus libro quinto de Simplici medicina nos docuit. In gustu autem, inquit, omnes similiter gustabilium corporum particulae in linguam incidunt, sensumque movent pro sua natura singulae. Et si per odorem dijudices calidam temperaturam Rosam habere, in eodem libro ipse Galenus capite 22. affirmat ex odore de sensibilium temperatura cognoscere non possumus, ut ex gustu. Quòd si cavillator arguat, quòd partes rubeae superiores Rosae, sunt eae, quae calorem ministrant ipsi succo, hoc potiùs esset attribuendum infusioni Rosarum, in qua tantummodo permeant partes illae subtiles rubeae, quae dant ei amaritudinem &ruborem, quae quidem transeunt in infusionem: quod cognosces ex sapore, quo amaritudinem manifestam senties. Quapropter potiùs dijudicarem infusionem habere vim solutivam, quàm succum: cùm in infusione sint partes illae subtiles, quae possunt facere solutionem. Mesues autem non ad aliud Infusionem saccharo confectam comprobat, quàm ad morbos calidos, febrium adustiones, pectorisque calorem. Et super colorem, succum Rosarum, quoniam rubeus est, dices calidam temperiem possidere. Audi Galenum libro de Theriaca ad Pisonem, ab hoc errore nos avertentem: Neque enim calcem, inquit, quòd candida sit, quemadmodum nix, visu duntaxat frigidam judicare, satis esse censemus: neque Rosam quòd rubea sit, ideo illam calefacere, statim pro certo habemus: sed unà cum visu sensum quoque tactus adhibentes, calidam quidem illam, adeò ut urat, certò invenimus: Hanc verò quòd frigiditatem econtrario in ea tactu percipiamus, ex refrigerantium numero esse, firmiter habemus persuasum. Haec Galenus.